An Answer By Sheridan

Perlegi versus versos, Jonathan bone, tersos;
Perlepidos quidèm; scribendo semper es idem.
Laudibus extollo te, tu mihi magnus Apollo;
Tu frater Phoebus, oculis collyria praebes,
Ne minus insanae reparas quoque damna Dianae,
Quae me percussit radiis (nec dixeris ussit)
Frigore collecto; medicus moderamine tecto
Lodicem binum premit, atque negat mihi vinum.
O terra et coelum! quàm redit pectus anhelum.
Os mihi jam siccum, liceat mihi bibere dic cum?
Ex vestro grato poculo, tam saepe prolato,
Vina crepant: sales ostendet quis mihi tales?
Lumina, vos sperno, dum cuppae gaudia cerno:
Perdere etenim pellem nostram, quoque crura mavellem.
Amphora, quàm dulces risus queis pectora mulces,
Pangitur a Flacco, cum pectus turget Iaccho:
Clarius evohe ingeminans geminatur et ohe;
Nempe jocosa propago, haesit sic vocis imago.
Translation: 
Language: 
Rate this poem: 

Reviews

No reviews yet.