Filii prodigi porcos pascentis ad patrem epistola
Si tam longinquis rogites quis scripsit ab oris,
Vel ferat unde rudes sordida charta notas,
Inspice, suffusis quamvis maculosa lituris
Littera scriptoris nomen et omen habet.
Continet illa meos plenos formidine casus,
Illa dabit nati facta scelesta tui;
Et licet ingrato sordent elementa colore,
Sunt tamen haec domino candidiora suo.
Quippe, quod emerui, lutulentis versor in antris,
Nilque nisi obscenum lumina nostra vident.
Non mihi divitiae, non fulvi copia nummi,
Praestitit ut quondam, nunc quoque praestat opem.
Haud inopem fallax comitatur vulgus ut olim,
Nec, qualis fuerat, jam famulatus adest.
Ornatae desunt radianti murice vestes,
Nec phaleris tecti subjiciuntur equi;
Omnia nimboso fluxere simillima vento,
Nec facies rebus, quae fuit ante, manet.
Hei volvit fortuna rotam, ventisque solutis
Disrupit nostram perniciosa ratem.
Aurea deperiit, nunc ferrea prodiit aetas;
Sunt laeta in tristes tempora versa dies.
Quaeque prius ventis pergebant vela secundis,
Et pontum ut faciles edomuere lacus,
Acta ruunt inter Scyllas interque Charybdes
Et fracta adversis dilacerantur aquis.
Heu parva infandum liquerunt gaudia luctum!
Heu ruptum liquit vipera parta latus!
Jam placidae periere dies, tristesque secutae;
Ultima laetitiae prima doloris erat.
Sors ea dura quidem, sed nostris debita factis,
Immo est errato lenior ira meo.
Cum miser ignotas veni peregrinus in oras,
Pronus in interitum, pro dolor! ipse meum,
Totus in insanos effudi tempora luxus,
Tempora vulneribus jam redimenda meis.
Seque mihi juveni juvenes junxere sodales,
Et ruitura simul plurima turba fuit.
Raptus in exitium, sociis agitantibus, ivi;
Aut comes aut princeps ad scelus omne fui,
Utque pudor faciem, pietas sic pectora liquit.
Calluit a multis mens hebetata malis,
Nec mihi cura Dei, propriae nec cura salutis,
Sola videbatur caeca libido salus.
Sic ego tartareis merces certissima monstris,
Tartareos retuli jam nova dira canes;
Non furiis actus furiosa videbar Erinys,
Nec mihi sub stygiis par fuit ullus aquis.
Haec mea vita fuit, si possit vita vocari
Quae tulit ad mortis perniciosa fores.
Hoc mea lustravit nimium vaga carbasus aequor,
Alta quoad plenam sustulit unda ratem:
Sed modo saxosi portus anfractibus haerens,
Corruit ablatis naufraga puppis aquis.
Jamque luo paenas, turpis fero praemia vitae;
Obruor innumeris exul egensque malis.
Ah! lacer ex humeris algenti pendet amictus,
Cetera marmoreo frigore membra rigent,
Et male contecti madefiunt imbribus artus;
Quin lacerant nudam verbera saepe cutim.
Continuis lassae callent grunnitibus aures,
Laeta est in tales musica versa sonos:
Sunt etenim porci mensae, lectique sodales,
Unus eis cibus est, unus et ille mihi.
Horridus inculto pendet de fronte capillus,
Nec caput a ventis quod tueatur adest.
Dum facies liquida pallens respondet ab unda,
Quae quondam a speculo reddita saepe fuit,
Dissimiles surgunt antiqua ab imagine vultus,
Nec species eadem, quae fuit ante, manet;
Quippe novas macies induxit in ora figuras.
Vix cutis, exesis carnibus, ossa tegit;
Squalida languentes febris depascitur artus,
Imaque pervasit tabidus ossa dolor,
Nec mihi curandis dantur medicamina morbis.
Tu nisi succurras, non feret alter opem.
Hei! tua sum, genitor, tua sum, licet impia proles,
Ni mala quae fuerit, desinat esse tua.
Te genitore fui proles, non impia proles,
Impia, me misero, me genitore, fui.
Aspice tu prolem, proles dedit impia paenas
Atque tulit meritis praemia digna suis;
Inque dies funesta magis tormenta supersunt,
Et mala praeteritis deteriora malis;
Mille animum curae, corpus mala mille fatigant,
Intus nulla datur, nec foris ulla quies.
O quam difficiles portendunt omnia casus,
Tu nisi mature tristia fata leves.
Hei citus affer opem, dextramque extende cadenti,
Quae data vita mihi, morsque negata foret.
O pater, O nati spes summa et sola salutis,
Sis pater et nati sit tibi cura tui.
En scelus agnoscit, lacrimis commissa fatetur,
Parcere peccanti munus amoris erit:
Peccavi, fateor, sceleris mens conscia luget,
Erroresque luunt singula membra suos;
Scilicet et veniam sceleris mens conscia poscit,
Nec nisi peccanti parcere posset amor.
Parcat amor, vincat pietas, iraeque facessant,
Plus tua te virtus, quam mea facta regant.
Nec quia me cernis factum de prole rebellem,
Tu fieri judex ex genitore velis.
Quamvis si fieres, nunquam te judice tantis
Esset, credo equidem, subdita vita malis.
Cur tua deserui redamati limina tecti!
Cur mea subtraxi lumina maesta tuis!
Sic visum est superis, haec me fortuna manebat,
Haec mihi, dura licet, paena ferenda fuit.
Ah, Deus, ecce tuli, saevos jam comprime fluctus,
Et petat optatos lassa carina sinus.
Per mare, per scopulos, per mille agitata Charybdes,
Mitius ah tandem, te duce, pergat iter.
O mihi si patrios liceat revidere penates,
O mihi si felix luceat ille dies,
Ante ruet caelum tendetque ad sidera tellus
Et mare siccatis fluctibus ignis erit,
Quam quaeram ignotas iterum novus advena terras,
Quamvis quaerenti regia sceptra dares.
Patria! dulce solum! quod si mihi visere detur,
Nec me divelli mortuus inde sinam;
Condicio melior patriis in sedibus Iri est,
Quam Craesi magnas exulis inter opes.
Ergo cara tui pateant mihi limina tecti,
Et videam notos post fera fata lares.
Sin minus, externis moriar peregrinus in oris,
Nec tumuli ritum qui mihi praestet erit,
Sed sine funeribus nullo curante relinquar,
Et miseranda feris praeda cadaver erit.
O si forte brevi tales tibi littera casus
Adferat, et nati talia fata tui,
Quae sibi mens, quis sensus erit, cum, te orta parente,
Audieris rabidas membra vorasse feras?
Tunc fortasse gemens sobolis vel busta requires,
Quam poteras vivam nunc habuisse domi.
Tunc, si me renuas, memorans renuisse dolebis,
Atque tuo duplex imber ab ore fluet.
Obvia saepe animo defuncti occurret imago,
Junctaque cum lacrimis plurima verba dabis,
Ast aderit nullus nisi tristes fletibus umbrae
Et rapiet gemitus ventus et aura tuos.
Tunc dolor invadet quem non invaserat olim,
Quique sepultus erat, vulnere surget amor.
Ille quidem surget, sed nostros serus in usus,
Cum nulla optatae spes opis esse potest.
Nunc igitur, O nunc, dum spes manet ulla salutis,
Succurre, et tantis obvius ito malis.
Quodque mihi, O genitor, solus concedere posses,
Accipe supremum prolis ab ore vale.

Translation:
Language:
Reviews
No reviews yet.