I answered him thus: —
Rideant lente , quibus omne voti
Annuit fatum; mihi sint fugaces
Lachrymae et risus; mihi solis imbres
Luce micantes!
Sentiam plorans mala quae lacessunt
Vulnere affinem — comites — amicos;
Sentiam humani generis dolores
Non alienos.
Sentiam pro te, patria; et revulso
Ordine Europae; per amara belli
Dedecet risus; — gemitum et querelas
Postulat aevum.
Martiis nostrum genus in calendis
Obrutum non intersit sub undâ,
Redeam lauri memor, et sepultum
Flens in amorem!
Me tamen Sappho trahit in camaenam
Dulce ridentis lyrici , elegantes
Praeferens nugas epicis et acri
Martis arenae.
Sed lyra in ventos fugiente somno
Evolans me deseruit; relictum est
Vatis effracti senium, et renasci
Vena recusat.
Rideant lente , quibus omne voti
Annuit fatum; mihi sint fugaces
Lachrymae et risus; mihi solis imbres
Luce micantes!
Sentiam plorans mala quae lacessunt
Vulnere affinem — comites — amicos;
Sentiam humani generis dolores
Non alienos.
Sentiam pro te, patria; et revulso
Ordine Europae; per amara belli
Dedecet risus; — gemitum et querelas
Postulat aevum.
Martiis nostrum genus in calendis
Obrutum non intersit sub undâ,
Redeam lauri memor, et sepultum
Flens in amorem!
Me tamen Sappho trahit in camaenam
Dulce ridentis lyrici , elegantes
Praeferens nugas epicis et acri
Martis arenae.
Sed lyra in ventos fugiente somno
Evolans me deseruit; relictum est
Vatis effracti senium, et renasci
Vena recusat.