Epistle 1.11

Quid tibi visa Chios, Bullati, notáque Lesbos?
Quid concinna Samos? quid Crœsi regia Sardis?
Smyrua quid, & Colophon? majora minoráne fama?
Cunctáne prœ campo & Tiberino flumine sordent?
An venit in votum Attalicis ex urbibus una?
An Lebedum laudas, odio maris atque viarum?
Scis, Lebedus quàm sit Gabiis desertior atque
Fidenis vicus: tamen illic vivere vellem:
‘Oblitusque meorum, obliviscendus & illis,
Neptunum procul è terra spectare furentem.
Sed neque, qui Capuâ Romam petit imbre lutóque
Aspersus, volet in cauponâ vivere, nec qui
Frigus collegit, furnos & balnea laudat,
Ut fortunatum plenè præstantia vitam.
Nec, si te validus jactaverit Auster in alto,
Idcirco navem trans Ægæum mare vendas.
Incolumi Rhodos & Mitylene pulcra facit, quod
Penula soltitio, campestre nivalibus auris,
Per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
Dum licet, & vultum servat fortuna benignum,
Romæ laudetur Samos, & Chios, & Rhodos absens.
Tu quamcunque deus tibi fortunaverit hor am
Grata sume manu: nec dulcia differ in annum:
Ut quocunque loco fueris, vixisse libenter
Te dicas. nam si ratio & prudentia curas,
Non locus effusi latè maris arbiter, aufert:
Cœlum non animum mutant qui trans mare currunt;
Strenua nos exercet inertia: navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere. quod petis, hîc est,
Est Ulubris: animus si te non deficit œquus.
Translation: 
Language: 
Rate this poem: 

Reviews

No reviews yet.